Gefunden 1901 Ergebnisse für: Domini
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro (Liber Deuteronomii 32, 3)
pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet (Liber Deuteronomii 33, 12)
Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)
et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (Liber Deuteronomii 33, 23)
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab jubente Domino (Liber Deuteronomii 34, 5)
et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (Liber Iosue 1, 1)
mementote sermonis quem præcepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram (Liber Iosue 1, 13)
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)
et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)
