Gefunden 1901 Ergebnisse für: Domini Dei
illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt (Liber Iudith 8, 24)
sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus (Liber Iudith 8, 27)
et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri (Liber Iudith 13, 25)
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in æternum (Liber Iudith 15, 11)
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)
et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Liber Iob 2, 7)
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Job labiis suis (Liber Iob 2, 10)
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes (Liber Iob 5, 17)
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)