Mosaico decorativo

Gefunden 1901 Ergebnisse für: Domini Dei

  • qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)

  • cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)

  • et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)

  • quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)

  • profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)

  • et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ (Liber I Regum 14, 18)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon (Liber I Regum 14, 26)

  • cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui præeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum (Liber I Regum 14, 28)

  • eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)

  • et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)

  • et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (Liber I Regum 15, 15)

  • tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina