Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)

  • fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)

  • quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus (Liber Numeri 17, 13)

  • dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri (Liber Numeri 18, 1)

  • ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)

  • locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quæ sanctificantur a filiis Israël tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna (Liber Numeri 18, 8)

  • hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)

  • primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israël tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis (Liber Numeri 18, 11)

  • omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi (Liber Numeri 18, 12)

  • universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis (Liber Numeri 18, 13)

  • quicquid primum erumpet e vulva cunctæ carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui juris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias (Liber Numeri 18, 15)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina