Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
non potestis mensæ Domini participes esse et mensæ dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 21)
an æmulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Domini est terra et plenitudo ejus (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
convenientibus ergo vobis in unum jam non est dominicam cenam manducare (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
dum judicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)