Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
et insiliens homo in eos in quo erat dæmonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa (Actus Apostolorum 19, 16)
hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 17)
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum (Actus Apostolorum 20, 19)
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos (Actus Apostolorum 20, 20)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20, 21)
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei (Actus Apostolorum 20, 24)
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (Actus Apostolorum 20, 35)
alia autem die profecti venimus Cæsaream et intrantes in domum Philippi evangelistæ qui erat de septem mansimus apud eum (Actus Apostolorum 21, 8)
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat (Actus Apostolorum 21, 14)
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)