Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus (Prophetia Ezechielis 30, 22)
et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 25)
et dispergam Ægyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 30, 26)
et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 31, 1)
propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua (Prophetia Ezechielis 31, 10)
hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)
et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 32, 1)
propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)
omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 8)
quia hæc dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi (Prophetia Ezechielis 32, 11)
tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)