Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)
ut adduceret Dominus super nos mala magna quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quæ scripta sunt in lege Moysi (Liber Baruch 2, 2)
et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus (Liber Baruch 2, 4)
et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius (Liber Baruch 2, 5)
Domino Deo nostro justitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies hæc (Liber Baruch 2, 6)
quæ locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ evenerunt super nos (Liber Baruch 2, 7)
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis (Liber Baruch 2, 8)
et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis (Liber Baruch 2, 9)
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini quæ dedit ante faciem nostram (Liber Baruch 2, 10)
et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste (Liber Baruch 2, 11)
peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus justitiis tuis (Liber Baruch 2, 12)
exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Liber Baruch 2, 14)