Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos (Liber Ieremiae 31, 17)
audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus (Liber Ieremiae 31, 18)
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)
usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (Liber Ieremiae 31, 22)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)
ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)
et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 28)
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)
non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius (Liber Ieremiae 31, 34)
hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)