Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)
et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur (Liber Exodus 28, 35)
facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino (Liber Exodus 28, 36)
inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)
et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii (Liber Exodus 29, 11)
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)
tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (Liber Exodus 29, 23)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino (Liber Exodus 29, 24)
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)
sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam (Liber Exodus 29, 26)
quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino (Liber Exodus 29, 28)
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (Liber Exodus 29, 42)