Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis (Liber Isaiae 29, 13)
væ qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos (Liber Isaiae 29, 15)
et addent mites in Domino lætitiam et pauperes homines in Sancto Israël exultabunt (Liber Isaiae 29, 19)
propter hoc hæc dicit Dominus ad domum Jacob qui redemit Abraham non modo confundetur Jacob nec modo vultus ejus erubescet (Liber Isaiae 29, 22)
væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)
populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini (Liber Isaiae 30, 9)
quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum (Liber Isaiae 30, 18)
et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum (Liber Isaiae 30, 20)
et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit (Liber Isaiae 30, 26)
ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans (Liber Isaiae 30, 27)
canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël (Liber Isaiae 30, 29)