Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt (Liber Exodus 20, 17)

  • dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur (Liber Exodus 20, 19)

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)

  • quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber (Liber Exodus 21, 5)

  • offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)

  • si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam (Liber Exodus 21, 8)

  • si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes ejus dominusque bovis innocens erit (Liber Exodus 21, 28)

  • quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)

  • si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur (Liber Exodus 21, 32)

  • dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21, 34)

  • sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet (Liber Exodus 21, 36)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina