Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum (Liber Exodus 16, 9)

  • cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube (Liber Exodus 16, 10)

  • locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 16, 11)

  • audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)

  • quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (Liber Exodus 16, 15)

  • hic est sermo quem præcepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis (Liber Exodus 16, 16)

  • qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)

  • dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro (Liber Exodus 16, 25)

  • sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (Liber Exodus 16, 26)

  • dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)

  • appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle (Liber Exodus 16, 31)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina