Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt (Liber Exodus 4, 31)

  • post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)

  • at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)

  • dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius (Liber Exodus 5, 3)

  • qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino (Liber Exodus 5, 17)

  • et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)

  • reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)

  • dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (Liber Exodus 6, 1)

  • locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus (Liber Exodus 6, 2)

  • ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis (Liber Exodus 6, 6)

  • et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum (Liber Exodus 6, 7)

  • et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6, 8)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina