Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (Liber I Regum 22, 14)

  • venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 15)

  • dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini (Liber I Regum 22, 16)

  • et ille ait vidi cunctum Israël dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace (Liber I Regum 22, 17)

  • ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)

  • et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)

  • egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo (Liber I Regum 22, 21)

  • et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus et dixit Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita (Liber I Regum 22, 22)

  • nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum (Liber I Regum 22, 23)

  • accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi (Liber I Regum 22, 24)

  • dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber I Regum 22, 28)

  • et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat (Liber I Regum 22, 38)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina