Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)
et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (Liber I Regum 7, 50)
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)
tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion (Liber I Regum 8, 1)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)
et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)
in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)
factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini (Liber I Regum 8, 10)
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (Liber I Regum 8, 11)
tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula (Liber I Regum 8, 12)
ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum (Liber I Regum 8, 13)
et ait benedictus Dominus Deus Israël qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus ejus perfecit dicens (Liber I Regum 8, 15)