Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum (Liber I Samuelis 26, 18)
nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis (Liber I Samuelis 26, 19)
et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus (Liber I Samuelis 26, 20)
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)
et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia (Liber I Samuelis 26, 24)
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 27, 3)
consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas (Liber I Samuelis 28, 6)
et juravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem (Liber I Samuelis 28, 10)
et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum (Liber I Samuelis 28, 16)
faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David (Liber I Samuelis 28, 17)
quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie (Liber I Samuelis 28, 18)
et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim (Liber I Samuelis 28, 19)