Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
post multos itaque dies jecit domina oculos suos in Joseph et ait dormi mecum (Liber Genesis 39, 7)
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (Liber Genesis 39, 8)
accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret (Liber Genesis 39, 11)
vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem (Liber Genesis 39, 14)
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum (Liber Genesis 39, 16)
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde (Liber Genesis 39, 19)
fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris (Liber Genesis 39, 21)
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39, 23)
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Ægypti et pistor domino suo (Liber Genesis 40, 1)
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam (Liber Genesis 41, 40)
vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei (Liber Genesis 41, 51)
Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali (Liber Genesis 42, 4)