Mosaico decorativo

Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom

  • spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur (Liber Iudicum 6, 34)

  • dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israël sicut locutus es (Liber Iudicum 6, 36)

  • dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)

  • fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra (Liber Iudicum 6, 40)

  • dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus ejus ne glorietur contra me Israël et dicat meis viribus liberatus sum (Liber Iudicum 7, 2)

  • dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur (Liber Iudicum 7, 4)

  • cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt (Liber Iudicum 7, 5)

  • et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum (Liber Iudicum 7, 7)

  • eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua (Liber Iudicum 7, 9)

  • cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus adoravit et reversus ad castra Israël ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian (Liber Iudicum 7, 15)

  • quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni (Liber Iudicum 7, 18)

  • cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis (Liber Iudicum 7, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina