Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
apparuitque Dominus ibi in columna nubis quæ stetit in introitu tabernaculi (Liber Deuteronomii 31, 15)
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)
præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens (Liber Deuteronomii 31, 25)
tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio (Liber Deuteronomii 31, 26)
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro (Liber Deuteronomii 32, 3)
hæcine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te (Liber Deuteronomii 32, 6)
pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)
Dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus (Liber Deuteronomii 32, 12)
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)