Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5, 32)
sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)
hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam (Liber Deuteronomii 6, 1)
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)
audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)
audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est (Liber Deuteronomii 6, 4)
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens (Liber Deuteronomii 6, 7)
scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ (Liber Deuteronomii 6, 9)
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non ædificasti (Liber Deuteronomii 6, 10)
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quæ non plantasti (Liber Deuteronomii 6, 11)
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)