Gefunden 424 Ergebnisse für: Dixitque
dixitque David si tradent viri Ceilæ me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent (Liber I Samuelis 23, 12)
et surrexit Jonathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus ejus in Deo dixitque ei (Liber I Samuelis 23, 16)
dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam (Liber I Samuelis 23, 21)
dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 7)
dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)
dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala (Liber I Samuelis 24, 18)
dixitque pueris suis præcedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit (Liber I Samuelis 25, 19)
suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28, 1)
dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (Liber I Samuelis 28, 2)
