Gefunden 1359 Ergebnisse für: Dixit
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat (Evangelium secundum Lucam 4, 3)
et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum (Evangelium secundum Lucam 4, 9)
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam (Evangelium secundum Lucam 5, 4)
et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
et respondens Jesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent (Evangelium secundum Lucam 5, 31)