Gefunden 1359 Ergebnisse für: Dixit
dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere (Liber II Samuelis 14, 12)
nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ (Liber II Samuelis 14, 15)
et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex (Liber II Samuelis 14, 18)
cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)
dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 24)
dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)
surrexitque Joab et venit ad Absalom in domum ejus et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni (Liber II Samuelis 14, 31)
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron (Liber II Samuelis 15, 7)
dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo (Liber II Samuelis 15, 19)
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum (Liber II Samuelis 15, 25)
et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Jonathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum (Liber II Samuelis 15, 27)
et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri (Liber II Samuelis 15, 33)
