Gefunden 645 Ergebnisse für: Division Terræ
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei (Liber Ieremiae 28, 14)
idcirco hæc dicit Dominus ecce emittam te a facie terræ hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es (Liber Ieremiae 28, 16)
et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos (Liber Ieremiae 29, 18)
ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc (Liber Ieremiae 31, 8)
hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei (Liber Ieremiae 33, 9)
vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)
hæc dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges cælo et terræ non posui (Liber Ieremiae 33, 25)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)
propterea hæc dicit Dominus vos non audistis me ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego prædico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ (Liber Ieremiae 34, 17)
principes Juda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terræ qui transierunt inter divisiones vituli (Liber Ieremiae 34, 19)
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 34, 20)