Gefunden 645 Ergebnisse für: Division Terræ
qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terræ tempore (Liber II Regum 5, 19)
et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Hiezraël ita ut prætereuntes dicant hæcine est illa Hiezabel (Liber II Regum 9, 37)
vidit regem stantem super tribunal juxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terræ lætantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio (Liber II Regum 11, 14)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terræ deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium et sedit super thronum regum (Liber II Regum 11, 19)
lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis (Liber II Regum 11, 20)
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)
nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariæ ignorant legitima Dei terræ et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terræ (Liber II Regum 17, 26)
præcepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terræ (Liber II Regum 17, 27)
donec veniam et transferam vos in terram quæ similis terræ vestræ est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos (Liber II Regum 18, 32)
et oravit in conspectu ejus dicens Domine Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terræ tu fecisti cælum et terram (Liber II Regum 19, 15)