Gefunden 2397 Ergebnisse für: Dies Domini
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant (Actus Apostolorum 8, 25)
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)
cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens (Actus Apostolorum 8, 39)
Saulus autem adhuc inspirans minarum et cædis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 1)
et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot (Actus Apostolorum 9, 19)
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Judæi ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 23)
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini (Actus Apostolorum 9, 28)
ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)
factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe apud quendam Simonem coriarium (Actus Apostolorum 9, 43)
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum (Actus Apostolorum 11, 21)
videns autem quia placeret Judæis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum (Actus Apostolorum 12, 3)