Gefunden 2397 Ergebnisse für: Dies Domini
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)
RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmæ si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta (Lamentationes 2, 20)
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos (Lamentationes 2, 22)
HETH misericordiæ Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes ejus (Lamentationes 3, 22)
TETH bonum est præstolari cum silentio salutare Domini (Lamentationes 3, 26)
FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt (Lamentationes 4, 16)
SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster (Lamentationes 4, 18)
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio (Lamentationes 5, 21)
qui audientes plorabant et jejunabant et orabant in conspectu Domini (Liber Baruch 1, 5)
cum acciperet vasa templi Domini quæ ablata fuerant de templo revocare in terram Juda decima die illius sivan vasa argentea quæ fecit Sedechias filius Josiæ rex Juda (Liber Baruch 1, 8)
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)