Gefunden 969 Ergebnisse für: Dicit
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)
hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)
et tu fili hominis hæc dicit Dominus Deus terræ Israël finis venit finis super quattuor plagas terræ (Prophetia Ezechielis 7, 2)
hæc dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit (Prophetia Ezechielis 7, 5)
et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi (Prophetia Ezechielis 11, 5)
propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus (Prophetia Ezechielis 11, 7)
propterea hæc dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt (Prophetia Ezechielis 11, 16)
propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 17)
quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 11, 21)
dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)
et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)