Gefunden 1265 Ergebnisse für: Dia
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur (Liber Proverbiorum 28, 13)
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suæ effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilæ (Liber Proverbiorum 30, 17)
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias (Liber Proverbiorum 30, 33)
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur (Liber Ecclesiastes 4, 14)
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi (Liber Ecclesiastes 7, 22)
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc sæculo et in opere quod sub sole geritur (Liber Ecclesiastes 9, 6)
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)
columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem (Canticum Canticorum 3, 10)
egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die lætitiæ cordis ejus (Canticum Canticorum 3, 11)
veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis (Canticum Canticorum 7, 11)
invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Liber Sapientiae 2, 24)
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius (Liber Sapientiae 4, 15)