Mosaico decorativo

Gefunden 1265 Ergebnisse für: Dia

  • contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten (Liber II Maccabaeorum 5, 7)

  • propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est (Liber II Maccabaeorum 8, 5)

  • orabat autem hæc scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus (Liber II Maccabaeorum 9, 13)

  • ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quæ subiecta sunt (Liber II Maccabaeorum 9, 25)

  • ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cædes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur (Liber II Maccabaeorum 12, 16)

  • inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Judæos (Liber II Maccabaeorum 12, 17)

  • omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina