Gefunden 1955 Ergebnisse für: Deus Est Nobiscum
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)
propterea hæc dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea (Prophetia Ezechielis 32, 3)
omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 8)
quia hæc dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi (Prophetia Ezechielis 32, 11)
tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 14)
planctus est et plangent eum filiæ gentium plangent eum super Ægypto et super multitudine ejus plangent eum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 16)
vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 31)
quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 32)
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)
idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 25)
hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)
fili hominis propheta de pastoribus Israël propheta et dices pastoribus hæc dicit Dominus Deus væ pastoribus Israël qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus (Prophetia Ezechielis 34, 2)