Mosaico decorativo

Gefunden 2159 Ergebnisse für: Deus Est Apud Nos

  • si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester (Liber Numeri 10, 10)

  • clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)

  • detraxeruntque terræ quam inspexerant apud filios Israël dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus proceræ staturæ est (Liber Numeri 13, 33)

  • ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)

  • num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei (Liber Numeri 16, 9)

  • qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet (Liber Numeri 16, 22)

  • ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)

  • quid sibi volunt homines isti apud te (Liber Numeri 22, 9)

  • dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)

  • qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)

  • venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22, 20)

  • et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina