Gefunden 1912 Ergebnisse für: Deus Decima Pestis
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)
et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus (Liber Exodus 29, 45)
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29, 46)
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)