Gefunden 2804 Ergebnisse für: Deus David
præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum (Liber I Paralipomenon 22, 17)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)
igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (Liber I Paralipomenon 23, 6)
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)
juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium (Liber I Paralipomenon 24, 3)
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)
igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres (Liber I Paralipomenon 25, 5)
ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)