Gefunden 2022 Ergebnisse für: Deus Angelus

  • et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (Apocalypsis Ioannis 8, 8)

  • et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (Apocalypsis Ioannis 8, 10)

  • et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunæ et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter (Apocalypsis Ioannis 8, 12)

  • et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de cælo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi (Apocalypsis Ioannis 9, 1)

  • et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei (Apocalypsis Ioannis 9, 13)

  • et septimus angelus tuba cecinit et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quæ a vino iræ fornicationis suæ potionavit omnes gentes (Apocalypsis Ioannis 14, 8)

  • et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua (Apocalypsis Ioannis 14, 9)

  • et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • et alius angelus exivit de templo quod est in cælo habens et ipse falcem acutam (Apocalypsis Ioannis 14, 17)

  • et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ quoniam maturæ sunt uvæ ejus (Apocalypsis Ioannis 14, 18)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina