Gefunden 627 Ergebnisse für: Deum
ait illis quæ inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Lucam 18, 27)
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo (Evangelium secundum Lucam 18, 43)
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
hoc erat in principio apud Deum (Evangelium secundum Ioannem 1, 2)
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)