Gefunden 1087 Ergebnisse für: Deo
viri israhelitæ audite verba hæc Jesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quæ fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis (Actus Apostolorum 2, 22)
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo (Actus Apostolorum 5, 4)
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus (Actus Apostolorum 5, 29)
si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater ejus transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis (Actus Apostolorum 7, 4)
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Actus Apostolorum 7, 20)
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei (Actus Apostolorum 7, 40)
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob (Actus Apostolorum 7, 46)
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in cælum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei (Actus Apostolorum 7, 55)
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo (Actus Apostolorum 8, 21)
in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (Actus Apostolorum 8, 23)
non omni populo sed testibus præordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis (Actus Apostolorum 10, 41)