Gefunden 1538 Ergebnisse für: Dei
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actus Apostolorum 14, 21)
et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod conpleverunt (Actus Apostolorum 14, 25)
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)
hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis (Actus Apostolorum 16, 17)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)
genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile (Actus Apostolorum 17, 29)
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei (Actus Apostolorum 18, 11)
hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei (Actus Apostolorum 19, 8)
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei (Actus Apostolorum 20, 24)
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)