Gefunden 1538 Ergebnisse für: Dei
quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum (Liber Iudicum 13, 5)
quæ cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere (Liber Iudicum 13, 6)
sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ (Liber Iudicum 13, 7)
oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)
mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)
omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum (Liber Iudicum 20, 2)
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca fœderis Dei (Liber Iudicum 20, 27)
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)