Gefunden 965 Ergebnisse für: David
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13, 2)
et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (Liber I Regum 14, 8)
dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)
et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)
et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)
et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)
