Gefunden 1009 Ergebnisse für: David De Proeliis David Senioribus
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (Liber I Samuelis 26, 9)
et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies ejus venerit ut moriatur aut in prœlium descendens perierit (Liber I Samuelis 26, 10)
tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)
cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos (Liber I Samuelis 26, 13)
clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem (Liber I Samuelis 26, 14)
et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israël quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum (Liber I Samuelis 26, 15)
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)
et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam (Liber I Samuelis 26, 22)
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)
et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)