Gefunden 560 Ergebnisse für: Cumque
qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem (Liber Iosue 2, 14)
cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)
cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)
cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint (Liber Iosue 6, 5)
cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini (Liber Iosue 6, 8)
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)
cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi (Liber Iosue 7, 2)
ego autem et reliqua multitudo quæ mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus (Liber Iosue 8, 5)
cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut jussi (Liber Iosue 8, 8)
cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat (Liber Iosue 8, 11)
at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate (Liber Iosue 8, 16)
cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiæ quæ latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam (Liber Iosue 8, 19)
