Gefunden 688 Ergebnisse für: Coram
transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)
qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 33, 12)
destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quæ superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit (Liber II Paralipomenon 34, 4)
hæc dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Juda (Liber II Paralipomenon 34, 24)
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (Liber II Paralipomenon 34, 27)
et stans in tribunali suo percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quem legerat (Liber II Paralipomenon 34, 31)
viginti quinque annorum erat Joacim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 36, 5)
accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me (Liber Esdrae 4, 18)
itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore (Liber Esdrae 4, 23)
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universæque substantiæ nostræ (Liber Esdrae 8, 21)
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)