Gefunden 688 Ergebnisse für: Coram
filii Juda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino et occidit eum (Liber I Paralipomenon 2, 3)
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis (Liber I Paralipomenon 5, 25)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino (Liber I Paralipomenon 9, 20)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)
porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ (Liber I Paralipomenon 15, 24)
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)
Banajam vero et Azihel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 16, 6)
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco ejus (Liber I Paralipomenon 16, 27)