Mosaico decorativo

Gefunden 688 Ergebnisse für: Coram

  • perrexeruntque in castra Israël porro consurgens Israël percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab (Liber II Regum 3, 24)

  • dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo (Liber II Regum 4, 12)

  • et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)

  • responditque ei minister ejus quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat hæc enim dicit Dominus comedent et supererit (Liber II Regum 4, 43)

  • posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit juxta verbum Domini (Liber II Regum 4, 44)

  • reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)

  • dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et cœgit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo (Liber II Regum 5, 23)

  • ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam (Liber II Regum 5, 25)

  • dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (Liber II Regum 6, 1)

  • at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum (Liber II Regum 6, 22)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina