Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor
et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in jumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus (Liber Nehemiae 9, 37)
et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 36)
recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus (Liber Nehemiae 12, 43)
recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium jusque sacerdotale et leviticum (Liber Nehemiae 13, 29)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus (Liber Thobis 2, 3)
cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (Liber Thobis 2, 5)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos ejus fieretque cæcus (Liber Thobis 2, 11)
dicens justus es Domine et omnia judicia tua justa sunt et omnes viæ tuæ misericordia et veritas et judicium (Liber Thobis 3, 2)
et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)