Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor
Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te (Prophetia Danielis 9, 9)
et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)
Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)
Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)
Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)
Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praëlio. (Prophetia Danielis 11, 20)
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. (Prophetia Danielis 11, 34)