Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer (Liber Ieremiae 38, 26)
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)
numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)
hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)
abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius (Liber Ieremiae 48, 29)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)
capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)
arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petræ et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 16)
ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeæ in die illa quasi cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 49, 22)
et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)