Mosaico decorativo

Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor

  • quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis (Canticum Canticorum 7, 6)

  • quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua (Canticum Canticorum 8, 5)

  • pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)

  • ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens (Canticum Canticorum 8, 10)

  • vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus (Canticum Canticorum 8, 12)

  • diligite justitiam qui judicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum (Liber Sapientiae 1, 1)

  • perversæ enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes (Liber Sapientiae 1, 3)

  • quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (Liber Sapientiae 1, 4)

  • sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate (Liber Sapientiae 1, 5)

  • benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)

  • propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium (Liber Sapientiae 1, 8)

  • in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius (Liber Sapientiae 1, 9)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina